1689 Commire

Jean Commire, Carmina. Tertia editio auctior et emendatior, Paris, Veuve Simon Benard, 1689, p. 302-304.

Un exemplaire numérisé est consultable sur le site Google Livres.

 

Dementia Amorem ducens. Ad V. Cl. Ægidium Menagium.

Fabula VI.

    Venustioris elegantiæ pater,
Cui Fabularum Musa doctarum artifex,
Molle et facetum quod erat Æsopi, annuit :
Et hos vicissim, nostri amoris obsides,
Promptique testes obsequi, senarios
Habe, MENAGI. Sunt tuis quidem impares,
Fecisse quos libertus Augusti velit.
Sed argumenti forte novitas gratiam,
Et utile mixtum dulci, promerebitur.
Quod deest, tua illis suppleat benignitas.
    Partu gemellam prolem Cypris unico
Creasse Amorem fertur et Dementiam :
Habitu, ore, studiis, moribus, simillimos :
Ut par sorori frater, et fratri soror,
Non iniucundum facerent errorem suis.
Nam tela et arcus si dares Dementiæ,
Ipsum intueri crederes Cupidinem :
Crotalum atque larvam si dares Cupidini,
Ipsam intueri crederes Dementiam.
Assiduus hæret alter alteri comes.
Confabulantur, lusitant, saltant simul :
Sibique lepidas invicem fraudes struunt.
Hunc rixa et iræ, dein reconciliatio.
Queruli, feroces, contumaces, asperi ;
Iidemque blandi, morigeri, tractabiles,
Ab unguibus pugnisque in amplexus ruunt :
Semperque liti proxima est concordia.
Hos osculatur, hos fert in oculis Venus,
Seseque in illa noscit et probat indole :
Artesque vinci læta miratur suas.
    Fors in Cythera cum sorore conjuge,
Primisque Divum, venerat Tex ætheris.
Ibique mensis dum paratis accubat,
Et neptis ubi sit, quærit, et parvus nepos :
Adsunt Jocorum pumilo cincti grege :
Curruque Matris aureo in cœnaculum,
Bijugisque ovantes se columbis inferunt.
Tum sic Cupido, voce sublata, incipit :
Discant Amoris cedere omnes Numini.
Tuque ô Deorum qui parens et rector es,
Assuesce Domini ferre majoris jugum.
Hæc fatus, Alitis dorsum armigeræ insilit,
Adunca inserto rostra nervo temperans :
Raptum trepido fulmen intentat Jovi.
Simulque eidem nequior Dementia
Joculari furtim tegmine includit caput :
Pupamque dextræ, lævæ dat crepitaculum.
   Risere Superi : dumque rident, sentiunt
Se lusos etiam persimili protervia.
Apollo pharetram, Mavors hastam perdidit,
Nereus tridentem, Mercurius talaria.
Nec nati ab ipsa Matre nequitiam abstinent,
Pallasque sola ludibrium non pertulit :
Prudentia ipsam texit atque Castitas.
    At delectatus Juppiter spectaculo,
Postquam osculis et voce molli blandiens
Diu ambo demulsisset, illis nectare
Condita multo projicit tragemata ;
Eheu ! funesti materiam certaminis.
In prædam toto nam projecti corpore,
Cum legere festinarent, et cupida sibi
Quæ legerant uterque, præriperent manu,
Ad arma ventum est. Et prior Dementia
Acu, parantem tela, crinali occupat
Fratrem, atque ocellos ictu geminato effodit.
Fit clamor ingens : Aula luctu personat.
Sibi mæsta crines, et genas laniat Venus.
Natique in ore fixa, et orbes lacrimis
Lavans cruentos, vulnera tepido halitu,
Et dulcibus curare tentat basiis.
Frustra medelam grave non admittit malum.
Nec ipse quicquam Phœbus herbis proficit.
    Mente autem consternata, quodque fecerat,
Potuisse fieri misera vix credens soror,
Meritas parabat ultro pœnas solvere.
Rubramque fratris sanguine rotans cuspidem,
Suos in oculos vindice vertebat manu.
Stitit furentis impetum Deum parens :
Et ista serves, inquit, fratri lumina,
Cui esse posthac jubeo te viæ ducem,
Fida regentem dextera incertos gradus.
Paret Tonantis imperio Dementia :
Cæcumque ducit ipsa ductore indigens.
    Hæc nos, MENAGI, Fabula venuste monet,
Amantes esse proximos amentibus.

Commentaire : à venir